Скачать книгу

varia, cujus explicatio medicorum est, agamus{: Quinetiam in moribus hominum corrumpendis eadem vim habent haud exiguam. Non tamen inde solum satis explicari posse videtur ea communis omnium imbecillitas aut pravitas; quae tanta est ut sine morbis vitiisque, quorum tamen longe alii apud alios sunt gradus et genera, nemo nascatur: In se quisque formam et notionem viri boni reperiet, <39> quae mortalium nemini ab omni parte conveniet; immo plurimos officii sui numeros se praeteriisse fatebuntur optimi quique; quamvis haud spernendos dederit natura igniculos, ingeniisque nostris innata sint quaedam virtutum semina, quae quidem raro adolescere patimur.23 Sed de morborum causis et medicina, ut de omnis mali origine, variae fuerunt neque improbabiles philosophorum conjecturae: de causis tamen eorundem, et de medicina salutari, nemo, nisi Deo monstrante, quod satis liqueat quicquam affirmare potest}. Qui vero seriò operam dederit in veris et praecipuis bonis cognoscendis, iisque a fallacibus, et falsis secernendis, atque in partibus animi nobilioribus excolendis, poterit hic perturbatos animi motus reprimere, atque ingenium, sive naturale sive adventitium, non parum immutare, et in melius emendare.

       Hanc Deus, et melior litem natura diremit. 24

      Quod aliquatenus perspici poterit ex iis quae diximus, decori et honesti sensum explicantes. Neque longa opus est disputatione, aut conquisitis argumentis, quum in se descendendo quisque inveniet, se, illa honestum a turpi discernendi facultate, {ad imperandum, totamque vitam regendam natâ,} esse praeditum, cujus ope cernere licebit, eum vitae tenorem atque ordinem, quem solum poterit comprobare, {quique igitur est maxime secundum naturam;} ubi scil. vigent benevolae omnes et gratuitae animi affectiones, simul et communi omnium consulimus utilitati; amicorum, necessariorum, aut nostro privato duntaxat consulentes commodo, ubi majori omnium non obstat foelicitati: omnemque ubi morum excolimus mansuetudinem, bonitatem, pietatem, easque <41> animi, corporisque vires, quibus Deo hominibusque inservire possimus. Quae insuper animi vis, recti et honesti jucundissimo sensu, et bonae spei pleno, mentem perfundens, nos ad officia quaevis, etiam laboriosa et periculosa, suscipienda poterit obfirmare, eaque peracta munificentissime remunerare.

      Quin et ipsa ratio, perlustrans ea veri indicia, quae nobis exhibet nostra aliarumque rerum constitutio, ostendet foelicitatem maximè stabilem et homine dignissimam, eodem vitae tenore, quo communi consulitur utilitati, cuique parari; et eam plerumque rerum externarum copiam, quae alias praebet voluptates, in suo genere laetissimas. Haec etiam monstrabit, Dei opt. max. providentia omnia administrari; unde nova elucebit spes et laetissima. Hinc colliget, ea dogmata de officiis, quae ex mentis humanae rerumque aliarum fabrica observatâ eruerat, legum divinarum habere vim, monstrantium quaenam Deus a nobis exigat, quaenam ei grata, quibusque ejus comprobationem et favorem simus consequuturi. Hinc melioris, post corporis interitum, vitae exsurget spes, atque in omni honesto officio animi obfirmatio et fiducia; hinc divina pietatis et religionis gaudia animum percipient; omniaque laeta et gloriosa, sub <42> numinis benigni auspiciis, bonus quisque, non sibi solum, verum bonis omnibus, rerumque omnium universitati, poterit polliceri. {His etiam constitutis et perspectis, amico foedere conspirabunt omnia naturae principia, quae suae cujusque, quaeque aliorum utilitati prospiciunt.}

      Non multum morabimur in quaestionibus illis decantatis, de intellectus imperio in voluntatem, aut voluntatis in intellectum, quae potius ad pneumatologiam pertinent. Haec obiter monenda, ignoti nullam esse cupidinem; menti tamen a primo insitas esse plures propensiones ad certas res, ubi primum aliquam earum adepta fuerit notitiam, appetendas, atque ad contrarias propulsandas; quam velleietatem simplicem dicunt scholastici. Quae ubi ita valida fuerit, ut mentem ab aliis rebus praesentibus exquirendis aut perfruendis, possit avocare, ipsiusve <43> inertiam excutere, studium excitabit rei expetitae consequendae subsidia et rationes omnes cognoscendi; perspiciendique quaenam earum sint maxime idoneae: quibus exploratis, permovebit etiam, secundum Stoicos, ad ea consilia exsequenda, sive ad stabile agendi propositum; quam volitionem, dicunt scholastici, efficacem. Haerent in hac parte Peripatetici quidam, negantes voluntatem necessario sequi vel ultimum intellectus judicium practicum, licet plerumque sequatur. Vim sui impellendi flectendique voluntati tribuunt, quae, “positis his omnibus ad agendum praerequisitis, quae dicuntur, agere potest, vel non agere, (addunt quidam etiam) hoc agere, vel huic contrarium.”1 Haec philosophiae primae scriptoribus permittimus dijudicanda. In universum vero videtur, potestatem aliquam, vel imperium, improprie admodum tribui posse intellectui; cujus quippe munus solum est verum cernere: velle autem, jubere, aut imperare, voluntatis.

      Voluntatis in intellectum imperium non aliud est quam quod potest quisque, [prout voluerit] [pro suo arbitrio], animum ad hanc vel illam partem examinandam convertere; atque ubi summa non occurrit evidentia, assensionem cohibere et amplius pronunciare. Representatis vero certis indiciis, assensionem cohibere <44> nequit, aut contrariae inhaerere sententiae; immo ubi speciosiora ab una parte occurrunt argumenta, <pro> voluntatis imperio nequit homo eam partem non existimare probabiliorem. Atque haec hactenus.

      Naturae igitur sagaci et providae, hoc summum est bonum, “quod propter se expetendum est; quo referuntur fere omnia, ipsum vero nusquam; quod summam habet dignitatem; quod stabile est, et vitam beatam potest praestare.”2

Скачать книгу