Скачать книгу

neque, rerum dignitate ducti, ab iis quae naturâ prima sunt, Dei nempe Op. max. voluntate <non> ordimur; sed a naturae nostrae constitutione, quae cognitu facilior [cognitione prior] est; ut eâ perspectâ colligamus, quodnam [de animorum affectionibus et actionibus nostris Dei] [circa animi nostri consilia et actiones, divini] fabricatoris sit consilium et voluntas. Neque prorsus omittenda ea officiorum indicia aperta, quae vitae humanae commoditates [commoda] atque utilitates exhibent externae; licet forte ex alio fonte fluat omnis vera virtus, quàm ex istiusmodi voluptatum aut utilitatum appetitione [appetitionibus], <quae continent res externae>.

      Artificiosam [Exquisitam] hanc corporis compagem [machinam], fluxam et caducam esse, novis quotidie egentem ciborum fulturis, et continuo vestitu, alioque cultu, quò a malis innumeris extrinsecus irruentibus protegatur, norunt omnes: in tutelam igitur data est animo sagaci et provido, quae altera pars hominis, eaque longe praeclarior.

      Intelligendi vires sunt plures, ideo hic brevius percurrendae, quod in iis plenius explicandis versentur Dialecticae et Philosophiae primae scriptores. Primo veniunt sensus, <5> quo nomine appellatur “Animi quaevis constitutio aut conformatio naturalis, cujus vi certas Ideas aut species ex certis accipit [recipit] rebus objectis”: Suntque hi sensus vel externi vel interni. Externi a corporeis pendent organis, ita constituti, ut ex motu quovis validiore, aut mutatione in corpore, sive per vim extrinsecus impressam, sive per vim internam, confestim oriatur in animo perceptio quaedam aut informatio. Gratae sunt, aut saltem non molestae perceptiones, quae excipiunt motus, mutationes, [impulsionesque] [aut impressiones] corpori utiles aut innocuas; molestae vero et cum dolore conjunctae, quas excitant mutationes corpori nociturae.

      Corporis voluptates et dolores quamvis satis valide animum commoveant, breves sunt plerumque et fluxae <admodum>: neque voluptatum {istiusmodi} praeteritarum recordatio {per se} grata est, aut dolorum molesta.

      Sensibus his primam [primas] bonorum malorumque notitiam adipiscimur [comparamus notitias]. Quae res {sensibus externis objectae} gratas excitant perceptiones, sunt bonae, quae molestas malae. <Earum quae sensibus obiciuntur externis> Quae aliis {sensibus subtilioribus} cernuntur [percipiuntur] motum excitantes gratum, bona [itidem] [simili ratione] dicuntur, et quae molestum, mala. Beatitudo vulgò dicitur is [in universum, est] “status ubi rerum {motum} gratum <sensum> excitantium suppetit copia, dolore {omni graviori} amoto.” Miseria, “ubi irruunt <6> dolores crebri et diuturni, omnia ferè grata excludentes.”

      A corpore pendent etiam Perceptiones quaedam mediae, <nulla aut> exigua cum voluptate aut dolore per se conjunctae; quae rerum externarum suppeditant notiones [ideas], earumque mutationes indicant. His corporum quorum vis magnitudines, figuras, situs, motum, aut quietem cognoscimus; quae omnia visu et tactu praecipue cernuntur [percipiuntur]; neque sensum excitant per se vel gratum vel molestum; licet nos saepe certiores faciant eventuum, ex quibus, alia de causa, cupiditatem [laetitiam] aut iram, gaudia aut moerores colligamus.

      Corporis voluptates et dolores, nobis cum mutis animalibus communes, nonnullum ad vitam vel beatam vel miseram momentum afferunt [habent]. Perceptiones mediae, rerum externarum qualitates indicantes, magnum praebent in vita usum, in actionibus externis regendis, in rerum cognitione, et in artibus fere omnibus capiendis et exercendis.

      Utrumque {hoc} perceptionum {externarum} genus dici potest directum et antecedens; quòd non alias ideas aut species praecurrentes exigat. Aliae autem sunt perceptiones, etiam earum specierum quae non sine organis corporeis ad animum perveniunt, quas, distinguendi causa, dicimus reflexas aut subsequentes, quia alias prius admissas subsequantur <7> ideas; de quibus mox erit agendum. Hactenus de sensibus externis.

      Rationis ope, rerum relationes, quae dicuntur, <et> cognationes, et nexus cernere valet mens; “consequentia” et “causas, earumque progressus, et antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adjungit et annectit futuras, et facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias.”2

      Rationis usu facilè innotescit, mundum universum Dei sapientissimi opt. max. consilio ab initio fuisse constitutum, et omni tempore administratum,3 atque humano generi tributam esse hanc rationis, supra caetera animantia, praestantiam, una cum caeteris omnibus <8> sive corporis sive animi viribus, unde hominibus elucere poterit parentis sui, creatoris et conservatoris munificentissimi, ratio et consilium; quaeque hominum officia, quod vitae genus et institutio, ipsi sint grata.

      Ubi primum igitur, ex sensu qualicunque grato aut molesto, boni aut mali cujusvis notitiam adepta est mens, sua sponte subnascuntur motus quidam, ab omni sensuum perceptione diversi, boni nempe appetitio seu desiderium, et mali fuga et aversatio. Semper etenim se prodit insita quaedam omni naturae ratione praeditae propensio aut impetus altè infixus [proclivitas altè infixa], ad omnia ea appetenda, quae <9> [ad vitam facere videntur beatam] [ipsius facere videntur beatitudinem], atque ad contraria omnia amolienda. Quamvis enim pauci serio secum examinaverunt quaenam sint ea quae ad vitam vel beatam vel miseram, vim habent maximam [maximum habent momentum]; omnia tamen appetunt homines naturâ, quae aliquod hujusmodi momentum afferre videntur ad [vitam beatam] [beatitudinem], et contraria fugiunt: quumque plura occurrunt, quae simul consectari [prosequi] nequeat mens, illa naturâ appetit, si modo tranquillo tantum motu feratur, quae caeteris plus [pollere] [habere momenti] videntur. Ubi vero, in eadem re, variae simul commiscentur bonorum et malorum species, appetit aut fugit mens, prout plus boni aut mali in re objecta inesse videatur.

      Praeter hoc desiderium et fugam proprios [aversationem, primarios] voluntatis tranquillae motus, recensentur alii duo, gaudium et tristitia. Sunt vero hi novi potius mentis status,

Скачать книгу