Скачать книгу

agilitas, pulchritudo: Externa sunt libertas, honores, imperia, divitiae. Quumque omnia quae sensu quolibet commendantur, ad se exquirendum appetitum stimulare soleant, quaeque improbantur ea voluntas aspernetur; varii itidem erunt voluntatis motus, sive mens placide feratur sive perturbatione agitetur. Quatuor animi motus placidos antea memoravimus, Desiderium, Fugam, Gaudium, et Tristitiam; quatuor item turbidos, Libidinem, metum, laetitiam et aegritudinem. Horum vero cujusque plures sunt partes, a se invicem longe diversae, pro rerum quas sequimur aut fugimus diversitate, prout nobis aliisve prospicimus, atque prout nostris aliorumve rebus prosperis aut adversis commovemur: Inter hos ipsos motus aliorum fortunas respicientes insignia sunt discrimina, pro variis eorum moribus et ingeniis, variisque inter se <32> conjunctionibus aut dissidiis, eorumque causis.

      Longum foret haec omnia persequi, variasque apud doctos passionum divisiones examinare: praecipua tantum attingemus; et motuum nomina notabimus, quae nonnunquam promiscuè sive ad perturbationes sive ad constantias notandas adhibentur.

      1. Qui cupiditati sive libidini subjiciuntur motus turbidi, sui cujusque bona corporis aut externa spectantes, sunt cibi, potusque, cupediarum, et veneris appetitiones; honoris item, imperii et divitiarum, quae ambitio et avaritia vocantur. His contraria mala propulsant et adspernantur offensiones contrariae, timores, scil. et Irae, quae fugae aut metui subjiciuntur.

      Animi sui bona spectant, cognitionis, scientiarum, artium, virtutumque appetitiones, et proborum imitatrix aemulatio. Contraria aspernantur, Pudor et verecundia. motuum hujusmodi plurimis desunt nomina signata.

      2. Aliorum res prosperas expetunt Benevolentia, στοργὴ, caeteraeque cognationum caritates. Probis et bene meritis res prosperas consectantur Favor, Gratia et Officiositas venerabunda. Eorum res adversas avertere student Metus, Irae, Commiserationes, Indignationes. Malorum, contra, et improborum <33> res prosperas impedire Invidentiâ et indignatione conamur.

      3. Quae Laetitiae subjiciuntur perturbationes, sui cujusque corporis bona aut externa spectantes sunt Delectatio, Superbia, Arrogantia, Exultatio, Jactatio. Horum tamen bonorum usus diuturnior fastidium nonnunquam aut nauseam parit. Ex malis contrariis instantibus oriuntur, Aegritudo, Angor, Desperatio, apud antiquos quidem Ira dicitur; “Libido eum puniendi qui videatur laesisse injuriâ”;18 quam idcirco libidini potius subjiciunt quam offensioni contrariae.

      Ex animi sui bonis praesentibus, virtutibus praecipuè voluntariis, oriuntur Plausus interni, praedicandi studium, honesta Superbia, et Gloriatio. Ex malis contrariis Pudor, animique morsus, Demissio et Infractio. Illa laetitiae, haec aegritudinis sunt partes.

      4. Aliorum virtutes nobis obversantes excipiunt amor, favor et veneratio, consuetudineque adjunctâ, amicitia: Aliorum vitia, excipiunt offensiones contrariae, Odium, Contemptio, Detestatio, quae aegritudini sunt affinia.

      Ex proborum et bene meritorum rebus secundis, laeta nascitur Congratulatio; ex adversis, Moeror, Misericordia, et Indignatio. Ex improborum rebus adversis ἐπιχαιρεκακία sive malevolentia, et exultatio; ex <34> eorundem rebus secundis Moeror, et Indignatio.

      Qui horum omnium definitiones videre cupit, consulat Aristotelem, Ciceronem, Andronicum, aliosque. Quae exposuimus satis confirmant aliquid esse per se, suâ naturâ, suaque vi, rectum honestum et laudabile, ejusque sensum homini innatum; quum mores hominum sequantur horum motuum naturalium plurimi; atque in simili fortuna, mores hominum contrarii contrarios animi motus in nobis excitare soleant, nulla nostrae utilitatis specie objectâ.}19

      Huic affines sunt habitus. Ita enim nata sunt et mens et corpus, ut omnes eorum vires consuetudine, et exercitatione, augeantur et perficiantur. Usu quidem frequentiore voluptatum imminuitur jucunditas, et dolorum itidem molestia: consuetae verò ubi desunt voluptates, molestius oritur desiderium. Unde, ad omnes sive actiones sive voluptates consuetas magis sumus proclives, et difficilius ab iis cohibemur.

      Quae propter se sunt expetenda, sensu aliquo, diximus, proximè commendari. Homo autem animal acutum, sagax, memor, ratione praeditum et consilio,22 alia quaevis expetet, quae rerum per se expetendarum copiam consicere valent: quales sunt divitiae, et potentia, quae cunctis hominum <37> studiis et desideriis, sive honestis, sive flagitiosis, benevolis aut malevolis, inservire possunt; unde et ab omnibus expetuntur.

      Ad fabricam hominum, qui tanta rationis vi, tot sensibus praeclaris sunt instructi, tot societatis vinculis et caritatibus inter se devincti, absolvendam, adjunxit Deus opt. max. orationis et eloquendi vim:{*} “quae primum efficit ut ea quae ignoramus, discere, et ea quae scimus, docere possimus. Deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur afflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes comprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus: haec nos juris, legum, urbium societate devinxit: haec a vita immani et fera segregavit.”

      Quamvis vero hae omnes quas recensuimus naturae nostrae vires, aut partes, sint hominibus ita communes, ut haud fere cuiquam <mortalium> quaevis earum prorsus deesse videatur; mira tamen est ingeniorum inter homines diversitas, cum aliae <atque diversissimae> naturae partes, apud alios, <caeteris partibus> longè praepolleant viribus, et vitae regant tenorem. Apud multos [alios] vehementiores sunt voluptatum humiliorum appetitus; aliis humaniorum et elegantiorum acrior est sensus et appetitio: apud alios eminent cognitionis studia; apud alios <viget> praecipue <38> ambitio, aut futuri provida nimis avaritia: vigent apud alios benignae animi affectiones, miserorum commiseratio, benevolentia, et beneficentia, et harum comites et fautores, virtutis amor et honestatis studium; alii ad iras, odia, et invidiam sunt proniores. In hac vero hominum conditione, quam cernimus depravatam esse et degenerem, humiliores, fere ubique, et minus honestae libidines dominantur; quaeque purior monstraret ratio maxime esse appetenda, ea plurimi parum norunt, aut parum in iis cognoscendis versantur; parciusque igitur in iisdem anquirendis occupantur.

      Hanc ingeniorum diversitatem, ab ipsis incunabulis aliquando conspicuam, mirum in modum augent et confirmant mores, instituta, disciplinae, consuetudines, habitus, et exempla dissimilia et contraria:

Скачать книгу