Скачать книгу

eamve putet invidendam; et non potius aut miserrimam, aut detestandam? Quid si etiam subnascantur motus animi tetrici, invidentia, odium, suspicio, metus; quae mentem benignis affectionibus vacuam plerumque occupant, quamvis in summa degatur rerum aliarum copia: omnino miserrima erit haec vitae conditio, omnis liquidae voluptatis expers, et morte vel saevâ magis metuenda. <54>

      At contra, amica vitae societas, amor mutuus, et fiducia, et honesta officia, vitam laboriosam, et aerumnosam, exoptandam efficere possunt, et laudabilem.

      Hanc animi sympathiam omnino comprobamus: aliorum dolere infortuniis honestum <55> est; neque hanc indolem nostram immutatam volumus, quamvis nobis moerores et luctus creet graves, licet haud erubescendos. Durum, contra, et ferreum ingenium, etsi hiscuris et moeroribus immune, damnamus; immo miserum censemus, quia turpissimum.

      Diuturna etiam esse possunt haec gaudia et moerores, prout eorum quos amamus, permanet vita beata aut misera. Immo amicorum infortunia praeterita, longo post tempore, in memoriam non sine gravi dolore possumus revocare. Hac etiam de causa, magnum affert hic sensus momentum, ad vitam beatam vel miseram.

      Quae ex hoc fonte hauriri potest foelicitas, non est in nostra potestate, a providentia nempe pendens divina: hanc igitur nemo magis sibi praestare potest, quam humiliorem istam quae corpore percipitur. Neque quicquam refert observasse, plurimos suo vitio aut culpa esse miseros, quamvis nihil ipsis externum desit. Etenim hoc ipsum est miserrimum, et praecipue deplorandum, quod sua culpa tot sint miseri, vel quod omnem vitae beatae spem, in rebus vilioribus et caducis collocent. Qui se miseros putant, omnes sunt miseri; quamvis mutato ingenio, rebus externis non immutatis, beatis esse liceret.

      Non aliud horum malorum datur perfugium, non aliud tranquillitatis, aut stabilis gaudii <56> fundamentum, animo vere benigno, quam ut Deum opt. max. mundi rectorem semper respiciat; solidis argumentis sibi persuasum habens, omnia, consilio ipsius benignissimo et sapientissimo, in communem omnium foelicitatem administrari; omniaque quae conspiciuntur mala, {multa quidem et varia,} non plura aut majora esse, quam quae, in mundi universi salutem et perfectionem, exigit optima divini imperii ratio; quorum plurima tandem foeliciter cadent iis etiam ipsis quorum calamitates deploramus.

      Quanto deinde gaudio, summa cum tranquillitate et fiducia conjuncto, expletur vir bonus, qui Deo se similem praestare, quantum fieri potest, conatus, eum sibi propitium habet, rectorem, patremque, et remuneratorem munificentissimum: qui omnia benignissimo illius numine regi vertique credens, lubens fidensque amplectitur omnia quae eveniunt; ea optimo esse consilio destinata, atque sibi etiam profutura, compertum habens; qui summam novit et amat bonitatem, in eaque delectatur contemplandâ et imitandâ.

      Huc accedit, quod diuturna sunt, et permanentia gaudia, quae ex recti conscientia oriuntur, et officii prudenter gnaviterque peracti. Labores honestos, et molestias brevi transituras, excipit recordatio gloriosa, et laetissima. Officiorum honestorum nunquam taedebit virum bonum; immo ejus accenditur magis quotidie animus, ad nova ejusmodi officia peragenda, et clariora. Accedat et gaudium haud leve, quum de eorum foelicitate <58> gratulamur, quibus profuerunt nostra officia; proborum omnium comprobationes et laudationes, pro meritis sperandae; laetaeque spes, omnia a Deo hominibusque consequendi, quae ad securitatem faciunt aut prosperitatem. Neque ulli deesse possunt honestiorum officiorum opportunitates, si quisque pro sua conditione ei rei unice studeat. Ubi inopi et imbecillo bene de hominibus, in rebus externis promerendi, occasio deest; potest hic, hominibus optima quaeque precatus, atque verae pietatis, et humillimorum officiorum exemplo, pro virili profuturus, pia cum fiducia et gaudio[, ingenuae suae honestatis veraeque probitatis, Deum judicem aequissimum, et hominum sapientiores quosque, comprobatores fautoresque fore, sibi tuto promittere] [divinae se providentiae curandum permittere].

      Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.6 <60>

      Stabilis tum demum et vera erit animi hilaritas, omni ingenuo joco, ludoque perfruendo idonea, ubi comitem habuerit ingenii humanitatem, morum mansuetudinem, mentem sibi recti consciam, et amicam cum bonis vitae societatem. Quicquid igitur est in his rebus expetibile, illud omne etiam ad virtutes omnes excolendas cohortabitur, et ad omnia vitae officia conservanda.

      Quum autem omni animanti hic imprimis a natura datus sit appetitus, ut se vitamque suam conservet, de eo pauca hic dicendum; qui quidem, ut plerique alii, nimius esse potest.

Скачать книгу