Скачать книгу

actuosa{; quod et sensus cuique alte infixus confirmabit. “Appetit enim animus aliquid agere semper, neque ulla conditione quietem sempiternam potest pati”: “neque si jucundissimis nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari; idque si nobis nostrisve accidat, mortis instar putemus”8}. Facultatis etiam [fere] cujusque in homine comes est et moderator sensus aliquis, eum ejusdem usum comprobans, qui [universis est commodissimus] [maxime est secundum naturam], vitaeque communi <17> maxime profuturus [profuturum]. Muta etiam animantia, quamvis fortè nullos habeant hujusmodi sensus subtiliores, quos reflexos diximus, instinctu quodam tamen, omnem voluptatis notitiam aut spem antecedente, incitantur quaeque ad ea quae sunt secundum cujusque naturam; et in iis summam sibi inveniunt foelicitatem; aut saltem optimè generis sui foelicitati inserviunt. Tales et in hominibus reperiuntur instinctus plurimi; qui rationis et in se [suaque agendi consilia introspiciendi] [reflectendi] vi instructi, variis etiam gaudent sensibus reflexis, quibus subtilius est judicium de plurimis quae sensus fugiunt crassiores; praecipue vero de omni virium insitarum usu. His {etenim sensibus} cuique {proxime et per se} commendatur is naturalium virium usus, qui maximè est secundum naturam; quique aut sibi aut humano generi est maxime profuturus: idemque in alio comprobatur, et fit per se laetabilis et gloriosus. In ipso corporis statu, et motu, cernimus aliquid sua sponte et per se gratum; quod et in alio comprobamus. Invoce et gestu; in corporis, ipsiusque animi viribus; in artibus imitatricibus, quas antea diximus; in ipsis actionibus externis, et exercitationibus, quibus vel in gravioribus negotiis, vel animi causa utimur, aliud alio cernitur magis decorum, et homine dignum; quamvis nulla virtutis moralis <18> specie commendetur. {In iis tamen quae homini propriae sunt viribus, earumque usu, praecipue elucet omnis venustas, omne decus. Quae caeteris animalibus sunt communes, eae humiles, hominisque praestantia parum dignae. Inter ea quae homini sunt propria, a voluntariis tamen virtutibus diversa, praecipua est veri cognitio. “Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus: labi autem, errare, nescire, decipi, malum et turpe ducimus.”9}

      Quod vero attinet ad vires animi illustriores, voluntatis motus, et graviora agendi consilia; insitus est omnium divinissimus ille sensus, decorum, pulchrum, et honestum, in animi ipsius motibus, consiliis, dictis, factisque cernens. Hoc sensu certum homini ingenium et indoles, agendi genus quoddam, vitaeque ratio <quaedam> et institutio, ab ipsa natura commendatur; atque in consentaneis officiis peragendis, et recordandis, sensu mens pertentatur laetissimo; contrariorum vero omnium piget pudetque. Aliorum etiam facta aut consilia honesta favore prosequimur et laudibus; eosque in quibus est virtutis significatio, majore amplectimur benevolentia et caritate. Contraria aliorum facta, aut consilia, damnamus et detestamur. Quae hoc sensu comprobantur recta dicuntur, <19> et pulchra; et virtutum nomine appellantur: quae damnantur, soeda dicuntur, aut turpia aut vitiosa.

      Comprobationem movent voluntatis motus, et agendi consilia omnia benigna, aut illae animi propensiones{, vires} et habitus, qui ex ea gratuita bonitate fluere, aut cum ea connecti videntur; {aut indolem erectiorem, sublimioribus gaudiis deditam, neque suae solum voluptati humiliori aut utilitati intentam indicare;} aut saltem qui contrariam indolem, angustam et humilem sui curam aut philautiam, suam ipsius solummodo respicientem utilitatem aut voluptatem <humiliorem>, excludere censentur. Quae damnantur sunt vel haec ipsa philautia {nimia}, vel morosae, iracundae, invidae, aut malignae animi affectiones, quibus incitantur homines ad alios laedendos; aut denique nimiae humiliorum voluptatum libidines.

      Innatum esse homini hunc sensum, testimonio omnium gentium et seculorum, plurima suis suffragiis comprobantium et damnantium, [suae utilitatis ratione omni detracta,] [quamvis nulla suae utilitatis habeatur ratio] satis confirmatur. Quas utilitates astutè saepe spectari volunt, aut comprobandi et damnandi causas callidè commenti sunt quidam non indocti, [ex illis ipsis deprompta argumenta,] [his fere omnibus] sensum hunc esse innatum, omnibusque his causis priorem, satis ostendunt [efficiatur:]. <20> Quae ipsi agenti obventurae sperantur [sunt] utilitates, sive apertiores sive magis latentes, sua ipsi consilia et actiones commendare possunt, non vero aliis, qui nullum inde capiunt fructum. Utilitates aliis ex actione quavis obventurae, sine proximo decori sensu, eam neutiquam ipsi agenti commendabunt.10 Quantumvis [Utcunque] ipse qui agit sua moveatur utilitate, [ea tamen apud alios] [ejus tamen ratio abita, apud ceteros,] actionis honestatem imminuere videtur, <aut> nonnunquam omnino tollere. Beneficentiam eam praecipuè [solam] comprobant homines, quam putant gratuitam; quam fucatam simulatamque esse norunt, oderunt. Ubi utilitates apertiores, gloria, gratia, remuneratio spectantur praecipue, exigua aut nulla videtur esse honestas: Haec enim officiorum simulatione, sine ulla vera bonitate, assequimur.

      11Quid, quod et {ipsi agenti et aliis,} eo honestior videtur recta actio, magisque laudabilis, quo majore cum labore, damno, aut periculo fuerat conjuncta. {Non igitur consilia actionesque honestae ea specie commendantur, quod ipsi prosint qui easdem susceperat: neque magis quod nobis spectantibus et comprobantibus prosint. Eâdem enim laude admirationeque prosequimur res praeclare gestas heroum priscorum, in primis mundi seculis, unde ad nos nihil emolumenti pervenisse arbitramur. Virtutem etiam in hoste, <21> nobis formidolosam, comprobamus: proditoris contra, quem ob nostram utilitatem mercede corrupimus, perfidiam odimus et detestamur, ut etiam aliorum libidines sibi opportunas flagitiosi.

      Neque dixeris ideo officia comprobari quod populari fama sint gloriosa, aut praemia consecutura; haec enim ei soli qui officiis fungitur eadem commendabunt.} Nemo {deinde} laudat, aut ab aliis laudem sperare potest, qui non sentit esse aliquid quod et sibi, et aliis, per se, sua sponte, et sua natura, videatur laudabile. Nemo gratiam referendam sperat, nisi qui eo ipso fatetur benevolentiam, et beneficentiam, esse per se et sua natura amabilia. Nemo praemia a Deo potest sperare, nisi qui credit esse aliquid quod ipsi Deo videtur per se amabile, et praemio dignum. Nemo poenas a Deo metuit, nisi pro meritis. Qui leges Dei laudat, ideo laudat quod ea jubeant quae per se sunt recta, justa, pulchra; vetentque omnia contraria.

      {Hunc sensum a natura datum, atque ideo plurima per se, sua vi, sua sponte videri recta, honesta, pulchra, laudabilia, ostendunt et animi placidi motus, et turbidi, vi prorsus naturali excitati; qui suam cujusque utilitatem haud respicientes, ex aliorum moribus et fortunis observatis nascuntur, palamque <22> testantur quales nos esse velit natura, de his mox erit agendum. Per omnium vitas, vitae que fere partes omnes, serpit hic sensus, neque ullam fere delectationem ingenuam, aut artem, sui expertem esse sinit. Hinc omnis fere pendet Poëtica et Rhetorica, ipsaeque pictorum, eorumque qui signa fabricantur, sculptorum, histrionumque artes: in amicis, conjugibus, sodalibus eligendis plurimum valet, seque in ipsos lusus jocosque insinuat. Qui haec omnia pensitaverit, nae ille cum Aristotele consenserit “ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ad intelligendum et agendum esse natum, quasi mortalem Deum.”12

      Neque verendum ne hac ratione, quae sensui cuidam, ipsi quidem animo non corpori naturâ insito, virtutum vitiorumque notitias omnes tandem acceptas refert, virtutis dignitati et constantiae quicquam detrahatur. Stabilis enim est natura, sibique semper constans: neque magis metuendum, ne hominum naturâ mutatâ, evertantur virtutum fundamenta, quam ne sublata gravitate, mundi compages dissolvatur. Neque huic rationi consequens est, omnia ipsi Deo a primo fuisse ita paria et indifferentia, ut aliter constitutis hominum sensibus, alia omnia honesta aut turpia efficere potuisset. Si quidem enim <23> Deus a primo fuit sapientissimus, perspiciebat, affectiones animi benignas iis insitas animantibus, qui sibi invicem suis actionibus prodesse aut obesse possent, omnium saluti inservituras: contrariarum autem omnia contraria fore consequentia; neque aliter fieri potuisse: eum itidem sensum inserendo, qui omnia benigna et benefica comprobaret, perspexit se ea omnia cuique per se grata effecturum, quae alia omni ratione, toti horum animantium universitati necessario profutura essent: contrarium autem sensum qui contraria probaret inserendo, (quod an fieri poterat vix satis apparet,) ea per se grata reddidisset, quae, aliis de causis, et singulis et universis fuissent nocitura. Deus igitur a primo bonus et sapiens, sensum hunc amica et benigna comprobantem, necessario inserere voluit; neque virtutis natura magis est mutabilis, quam Dei ipsius bonitas et sapientia. His quidem Dei virtutibus ab hac quaestione sejunctis, nihil certi maneret.}13

Скачать книгу