Скачать книгу

vivere. Constat etiam vitam aliquando minime esse exoptandam; ubi scil. cum gravi turpitudine aut ignominia, et scelerum atrociorum conscientiâ est conjuncta, aut cum gravioribus corporis cruciatibus. Mortem sibi carissimi exoptaret amicus, ubi non aliter haec illi effugienda forent mala. Moriendum est omnibus; et id incertum, an eo ipso die: prudentis igitur saepe est, et sibi consulentis, vitam gravibus periculis ultro objicere, quum hoc postulet sanctum aliquod vitae officium, ne propter vitam vivendi solam perdere velit causam. Obfirmandus igitur est animus contra mortis terrores; qui enim mortem semper impendentem timet, quî poterit animo consistere? hac autem praecipue ratione est obfirmandus, si ab adolescentia sit seriò meditatum, post mortem, si modo eâ deleantur animi, sensum fore nullum; certè igitur non molestum: at si non deleantur; quod spondet et Dei benignissimi providentia, et ipsa animi natura pene divina; bonis omnibus sensus erit optandus: atque hanc vitam caducam et aerumnosam, excipiet ea quae sola vita est nominanda.

      In eo igitur conspirant omnia quae diximus, ut doceatur vitam beatam esse sitam in ipsa virtute, aut in agendo ex virtute <62> praestantissima; quae tamen complenda est ex modicis saltem corporis et fortunae bonis{, ita ut sanitas saltem adsit, earumque rerum modica copia quibus sibi negatis doleat natura humana}. Sufficit per se virtus ad vitam beatam; quae tamen est cumulanda vitae perfectae prosperitate, ut fiat beatissima.

      Quod ad diuturnitatem [durationem] attinet, breves fere sunt corporis dolores, ut et ejus voluptates. <63> Si longus sit dolor, aut levior est, aut pluribus intervallis dolore vacuis plerumque distinctus. Gravissimi dolores nequeunt esse diuturni, quia morte delentur.7 Praeteritorum, ubi nihil simile in posterum timetur, haud molesta, immo potius suavis est recordatio,8 quandoque etiam gloriosa.

      Voluptatibus elegantioribus, ex formarum specie perspecta, ex sonorum harmonia, et imitationibus artificiosis, iisque quae ad vitae ornatum referuntur et elegantiam, ortis, nulli sunt naturâ dolores contrarii. Voluptatis enim, non doloris, hi sensus nati sunt praebitores et ministri. Ubi quidem acriora sunt harum rerum desideria, aut ubi ex iis gloria captatur, molestum erit homini despe sua decidere; grave erit absentium desiderium. His vero rebus plane carere, non necessariò affert molestiam; cum multis sit vitae status tranquillus et foelix, qui ea non habent; unde neque curant habere.

      {Quod vero praecipuè ad rem attinet: corporis doloribus aut damnis neutiquam per se nos objiciunt virtutes, eave invehunt: avertunt potius, iisque medentur. Si quidem casu incurrant dolores aut damna, (de quo haud magis improbis quam probis cautum esse potest;) aut si ipsius virtutis causa dolores aut damna sint perferenda, (quod etiam incidere potest; in graviora tamen et <64> foediora, longè saepius homines conjiciunt flagitia et scelera:) ea fortiter sustinere aut obterere docebit virtus, multoque et vario solatio sublevabit: monstrabit enim sapientia, ea esse virtutum clarissimarum materiam, campumque in quo se exerceant, sibique novas adsciscant vires: quodque iis fortiter ferendis nostra in Deum pietas, patientia, et magnanimitas illustrabuntur, firmabuntur et tandem munificentissimè remunerabuntur.}

      Gravior saepè est ea quae ex aliorum infoelicitate oritur miseria, cui neque ulla voluptatum, aut rerum externarum, copia, levamen afferre potest. Nec gravis solum, verum etiam diuturna solet esse ea moestitia; quum omnis de amicorum aut dilectorum graviore infortunio aut dedecore cogitatio, semper futura sit molesta. Non alia hujus aegritudinis saepe restat consolatio, quam quae depromitur ex stabili in Deo opt. max. omnia gubernante, fiducia{, qua solâ probi bonique animos suos erigere possunt}.

      Omnium tamen malorum gravissimum est animi depravati, scelerisque sui sensu vexati, turpitudo; quae nempe hominem ipsum sibi odiosum facit, suumque ingenium, quod sibi maxime est intimum, vile sibi reddit, et pudendum, {immo probrosum} et detestandum. Diuturna etiam est ea aegritudo <65> miserrima; quum omnis scelerum suorum aut flagitiorum recordatio, homini sit gravis et erubescenda; eamque molestiam vix, ac ne vix quidem, morum emendatione, aut damni dati reparatione, possit tandem exuere. Hanc comitantur solicitudines, metus, angores: atque prout pessime de aliis fuit meritus, vigebit continua de Deo hominibusque suspicio, ne pro meritis sibi rependant.

      Huic naturâ conjuncta est infamia, quae si modo vera, graviter etiam et diu excruciat animum, omnemque excludit verae amicitiae, aut gratiae apud alios consequendae, {eorumque studia in nostram utilitatem adsciscendi} spem.

      Haec omnia ostendunt, non sine causa placuisse veteri Academiae et Peripateticis, [vitam beatam] [beatitudinem] sitam esse {in} Ενέργεια χατ´ ἀρετὴν αῤιστὴν ἐν βιω τελείω.9 Quod summum bonum est formale, quod dicitur.10

      Eadem igitur vitae beatae summa, quae et virtutum. Ut nempe Deum toto amemus animo, et homines stabili prosequamur benevolentia, omnesque animi corporisque vires quae communi inservire possint utilitati, studiose excolamus{: in quibus sita est ea vita quae maxime est secundum naturam}.

      I. Quum igitur vitam secundum virtutem actuosam, ostendimus esse summum bonum; inquirendum est accuratius quaenam sint virtutes, quae ex virtute actiones, et erga quos sint exercendae. <67>

      In recti et honesti explicatione, docuimus animi virtutes praecipuas esse benevolos voluntatis motus, et consilia agendi ex propensa in alios voluntate: praestantiores deinde esse eas animi affectiones benignas, quae tranquillae sunt; eamque praestantissimam quae patet latissime: in praestantissimarum numero etiam posuimus ardentem virtutis ipsius amorem, summam animi in ea delectationem, ejusque excolendi studium; cui conjunctus est erga omnes virtute praeditos amor ardentior, et erga honestissimum quemque ardentissimus; unde pietatis in Deum elucebat honestas summa, et quantopere ad eam sanctissime colendam teneamur.

      Inter virtutes mediocres aut infimas, recensentur et caritates arctiores, quas vel natura constituit vel consuetudo: clariores tamen illae, quas “morum” excitavit “bonorum similitudo”:1 unde et amicitiae, quam gignit conservatque virtutum significatio, elucet sanctitas. Laudabilis etiam et decora est erga quosvis comitas, moresque mansueti et benigni.

      Virtutibus etiam annumerantur illi habitus qui nobiliores animi vires perficiunt; qui cum benigno ingenio sunt natura conjuncti, eique inserviunt; aut qui denique libidines aut perturbationes quascunque virtutibus obstantes reprimunt, cohibent [superant] aut excludunt; <68> hosque omnes, tanquam per se honestos, comprobamus. Solertissimo enim consilio, ita a Deo fabricata est mens humana, ut animi vires et affectiones eo magis comprobet, idque proximè et per se, quo majorem vim [majus momentum] habent ad totius humani generis foelicitatem. Hinc [non solum] [etiam] comprobantur arctiores benevolentiae affectiones et caritates, in vita admodum necessariae, ubicunque majori plurium non obstant

Скачать книгу