Скачать книгу

animi gaudiis. Qui hanc de praeceptis religiosis fovet sententiam, ab utroque extremorum pariter abhorrebit; impietate scil: quae in religiosi cultus omnis neglectu aut contemptione sita est; et superstitione, quae saevum quoddam, immane, aut morosum horret quod sibi finxit numen, cultu ritibusque inanibus aut inhumanis placabile.}

      Commendantur et haec officia sua utilitate: cuique prosunt, quod suam cujusque augeant pietatem; ex communi vero omnium pietate, omnes ad omnia vitae munera obeunda promptiores longe fiunt et alacriores, et ab omni improbo et iniquo coërcentur. Atque inde est quod semper apud homines invaluit haec persuasio, ad homines in officio continendos, atque ad eorum conjunctionem et consociationem tuendam et conservandam, plurimum posse religionem.

      Quum {Dei} cultus omnis externus sit piorum animi affectuum declaratio; patebit, in his cultum eum praecipue versari, ut Dei laudes celebremus, easque aliis illustremus; ut gratias palam agamus, nostramque in eo fiduciam profiteamur; ut precibus in solemni hominum coetu invocantes, ejus potentiam, providentiam, et bonitatem agnoscamus: ut delictorum confessione, misericordiam imploremus et veniam; nos denique totos ipsi ducendos, regendos, et emendandos permittamus. {Ubi pia foventur istiusmodi dogmata quae memoravimus, iisque convenientes voluntates, accendetur etiam studium anquirendi de omnibus quae dederit Deus suae voluntatis documentis; cujus quaecunque eluxerit significatio, sive per <84> ipsam rerum naturam, sive alio quovis miro et clariori, supra vulgarem naturae sortem, indicio, quod sperasse videntur philosophorum principes, eam vir bonus, laetus amplexabitur.}

      Quin et subtiliora quaedam sunt societatis vincula. (1) Boni bonos, “moribus” inter se “similes” necessario diligunt, quasi propinquitate “conjunctos” et natura.1 (2) “Beneficiis ultro citro datis acceptisque,” magis inter se “devinciuntur” homines.2 (3) Serpit etiam latius benevolentia in familiaritatibus et viciniis, ubi <ulla est> virtutum vel vulgarium {facta est} significatio. (4) Porrigit se etiam ad cives; ubi plures, ratione monstrante, communis utilitatis causa, sub uno imperio sunt conjuncti. (5) Atque tandem complexu suo totum continet genus humanum, et siqua sunt alia animantium genera superiora. (6) Hisce conjuncta est miserorum commiseratio, et sublevandi studium; atque cum foelicioribus, ubi nulla intervenerat simultatis causa, laeta congratulatio.

      Per se et sua sponte comprobantur hi motus benigni; in iis quisque sibi placet; lubens iisdem, tanquam naturae accommodatis, indulget; et similes quosque in aliis comprobat et veneratur. Contrarii autem motus, qui saepe in homines cadunt, ira, odium, invidentia, ultionis appetitio, et malevolentia omnis, sunt proximè et per se molesti; in iis recordandis nemo sibi placere, aut <86> similes in aliis comprobare potest; saepe sunt erubescendi et detestandi: quumque videntur et justi et necessarii, nihil in se continent aut laetabile, aut gloriosum.

      Haec igitur est virtutum sociarum summa, ut quisque humani generis fovens caritatem, communi omnium pro viribus consulat prosperitati [foelicitati]: atque interea, arctiores omnes, in variis vitae necessitudinibus, propensiones foveat, singulorum quorumvis, quod patitur communioris ratio, inserviens utilitati et foelicitati.

      Haud igitur reprimendi, aut imminuendi, arctiores hi diligendi sensus, in vita, et jucundi saepe, et necessarii. Immo omnes fovendi potius et augendi, ut cujusque est momentum ad communem omnium utilitatem. Quae tamen latissime patet benevolentia, ea praecipue fovenda; ipse etiam honesti amor, atque stabile Deo in omnibus obsequendi studium; quibus moderatoribus subjectae caritates arctiores, virtutis carmen optime absolvent. Hoc etiam sua cujusque utilitas postulat: quum, ut plenius mox docebitur, ita nati sint homines, ut sine aliorum ope et auxilio, sine mutuo officiorum commercio, singuli {neque} suae saluti, nedum vitae foelicitati aut jucunditati, consulere valeant [nequeant]. Atqui, amicis praecipue <88> officiis et beneficientia, concilianda est aliorum benevolentia; eorumque studia, ad nostram utilitatem amplificandam, adsciscenda. Contrario autem animi habitu, sordidâ philautiâ, multoque magis vi et injuriis, alienantur a nostra utilitate vicinorum animi; nascuntur odia, et dissidia; mala insuper omnia ab omnibus nobis infensis merito metuenda. Immo existunt in animis nostris affectus tetrici et molesti, continuae vigent suspiciones, et metus non vani: quum, ad injurias propulsandas et ulciscendas, incitentur non solum hi quos injuriae proxime tetigerunt, verum intacti, quibus super conditione communi est cura.

      {Neque alia praetereunda quae, mirâ solertia, hominum conjunctioni amicae tuendae, injuriisque et damnis avertendis, machinata est natura. Quanta enim vultui venustas accedit ex amica laetitia et hilaritate moderata, laetâque sympathia et gratulatione! Quanta pulchritudo ex animo constante, sibique recti conscio, atque ex interna sui comprobatione! In amici, ejusve qui grato beneficii sensu movetur, vultu, quae gratia, quamque mitis flamma ex benignis emicat oculis! Intentatâ autem injuria aut noxa, ubi ejusdem propulsandae spes est, in vultu torvo se prodit ira, trucibus ex oculis ignes existunt terribiles. Ubi, contra, nulla mali <89> avertendi spes est, quanta eloquentiae vi instruxit natura, non homines solum, verum et muta penè animantia, premente tristitia, dolore, metuque graviore? Qualis illa vox flebilis et querula! Qualis vultus oculique moesti et dejecti, suspiria, lachrymae, gemitus! Quanta eorum omnium vis ad commiserationem apud omnes excitandam, quò promptius opem ferant, maturiusve ab incoepta injuria abstineant?}

      Oritur igitur amicitia ex naturali ea honestatis, quam saepius memoravimus, comprobatione: cujus ubi fit significatio, inter eos quibuscum vivimus, per se efflorescit summa caritas et benevolentia. Sua enim sponte “bonos boni diligunt adsciscuntque sibi, quasi propinquitate conjunctos et natura.”3

Скачать книгу