Скачать книгу

possit commoditati {, foelicitati, aut virtuti augendae et conservandae}. Fieri quidem potest, ut naturae praestantiori, cui majores sunt animi vires, inutiles essent futuri motus istiusmodi perturbati; hominibus tamen saepe sunt necessarii. Est cujusque appetitûs status quidem medius, saepe et utilis et venustus. Qui ad eam mediocritatem non perveniunt, homini ipsi, hominumve societati minus sunt utiles. Qui verò exultantes, “sive cupiendo sive fugiendo,” “finem et modum transeunt,”6 sunt ipsi homini cui insunt, et molesti et turpes, vitaeque hominum inimici, et saepè pestiferi. {Mediocritates autem plurimas non solum innocuas, verum et virtutum ministras <98> et satellites, virtutumque authores, ad officia plurima honestissima instigantes, immo ipsas esse virtutes merito arbitramur. His animi impulsionibus motibusque, sive cupiendo sive fugiendo, vitâ sensuque fruimur pleniore, augentur animi vires, cursusque incitatur: unde easdem animae alas, aut quadrigas, appellavit Plato.

      Neque dubiis signis monstravit natura quid velit postuletque. Dum enim moderati sunt hi motus, ratione in consilium adhibita, omnia manent venusta et decora. Quum vero motu turbido et effraenato abripimur, nihil mente agitare, nihil ratione, nihil cogitatione consequi possumus; atque a proposito saepius aberrare necesse est, neque interea ulla decori conservatio. “Licet ora ipsa cernere iratorum, aut eorum qui libidine aliqua, aut metu commoti sunt, aut voluptate nimia gestiunt: quorum omnium vultus, voces, status, motusque,”7 a natura recedunt.}

      Mediocribus igitur appetitionibus, et ab extremis utrinque reductis, honesta virtutum nomina sunt imposita, ut et extremis, vitiorum inhonesta. Mediocribus tamen quibusdam, desunt signata nomina; unde incautè statuerunt quidam, quosdam esse animi [motus toto genere] [affectus prorsus] malos, et per se damnandos. His tamen vitiosis affectibus <99> respondent et innocui quidam ejusdem generis gradus, et necessarii.

      Modicum, exempli causa, vitae conservandae studium, est et necessarium, et haud molestum. Ubi hoc deficit, existit ingenium audax, temerarium et incautum, ipsi homini saepè inquietum, saepe pestiferum, et humanae etiam societati. Ubi nimium est hoc studium, existit metus, et pusillanimitas, et ignavia; {qui mentis habitus} et hominum societati {sunt} inutiles <affectus>, et ipsi cui insunt molestissimi; eum omnibus injuriis, et contumeliis, et dedecori objicientes.

      Modicae voluptatum appetitiones sunt et utiles et necessariae, neque homini molestae. Ubi existit ἀναισθησία,8 parum vitae jucunditati prospicitur: rarius tamen ab hac parte peccatur. Ubi nimia est cupiditas, quae luxuries aut intemperantia dicitur, excluduntur fere omnia vitae gaudia honestiora; neque famae et honestati, neque sanitati, aut rei familiari, aut ipsi vitae conservandae, consulitur; ipsaque haec indoles tantum non continuis obnoxia est molestiis.

      In rebus utilibus duae versantur virtutes; frugalitas nempe, quae prudens est rei familiaris cura; et liberalitas, quae nos ad bene faciendum faciles efficit [facit proclives]. Illa huic omnino est necessaria: utraque est jucunda, et utilis, et honesta; prior tamen utilitati magis <100> inservit, posterior honestati. Prioris excessus, et posterioris defectus, est avaritia; qua vix ullum est animi vitium aut foedius aut molestius; rerum copiam appetens neque necessariam, neque unquam utendam; summis saepe malis comparandam, curaque majore et metu servandam. Frugalitatis defectus et liberalitatis excessus, est profusio aut prodigalitas; rei familiari pestifera, neque vitae jucunditati, aut saluti consulens, neque ipsi, quam praecipue appetere solet, famae.

      Liberalitatis apex est magnificentia, ubi prudenter, honesta de causa, magni fiunt sumptus. Ab hac deficit parci et avari, sibi ingrata, et molesta, liberalitatis affectatio. Modum superat, hominum parum elegantium aut ornatorum omnia profundens ἀπειροκαλία,9 et inutilis et indecora.

      Fortitudinis, ad eundem modum, apex est magnanimitas; sive animus altus, constans, et rebus externis inconcussus, solam in omnibus spectans honestatem. Cui ab una parte opponitur audax superbia et arrogantia; animi affectio homini ipsi molestissima; neque aliorum, neque suae, aut saluti, aut libertati, aut famae satis consulens: ab altera, opponitur pusillanimitas, aut formidolosum ingenium, inutile et molestissimum. <101>

      De potentiae appetitione, eadem fere omnia dicenda; modicam utilem esse viro bono, minimèque molestam; nimiam autem, molestissimam et turpissimam; sibique et aliis periculosam. Ubi justo languidior est, opportunitatibus oblatis, deseritur et honestatis locus, et virtutis.

      Laudis appetitus modicus, nihil ferè dicere attinet, quantam praestet utilitatem, si simul major sit virtutis. Nimius tamen est inquietus et molestus, omnemque ipsius virtutis veram imminuit gloriam et inquinat: ubi abest omnis, deest etiam stimulus, ad officia honesta suscipienda, saepe haud inutilis.

      Neque ira omnis et iracundia damnanda; licet nulla admodum sit venusta. Injuriarum, quae rarior esse solet ἀναισθησία, satis foret homini incommoda, eum nempè contumeliis et petulantiae objiciens; neque suae prospiciens famae, neque suorum saluti. Iracundia quae nimia, est et ei cui inest molestissima, et saepe pestifera; neque ullus est animi affectus hominum societati perniciosior.

      Justa quaedam, et homine libero digna est indignatio, cum ad opes aut honores provehuntur indigni. Cui nulla inest hujusmodi affectio, parum sibi, aut suis, aut patriae est prospecturus: ubi tamen est nimia, <102> aut non justa de causa, (quae invidia dicitur, unde nascuntur odia inveterata;) deterrima est animi rubigo, ei cui inest et molestissima, et turpissima, omnia saepe miscens divina et humana.

      De his autem omnibus quae irae sunt affines, aut malignae videntur, animi affectionibus, hoc omninò tenendum, iis non amplius indulgendum quam exigit sui aut suorum conservatio, aut communis utilitatis cura: quibus quidem, si absque irâ satis consuli possit, nihil in ira erit laudabile aut venustum. Contra, lenitate et mansuetudine, placabilitate et clementia, nihil amabilius, nihil honestius.

      {Inter} virtutes quae homileticae dicuntur {prima est veritas, animique candor: de quibus fusius alias.* His contraria sunt mendacia, fallaciae, fraudes; simulatio itidem dissimulatioque omnis malitiosa.

      In eodem genere sunt virtutes aliae, eorum quibuscum vivitur voluptati, aut gratiae apud eos ineundae inservientes,} comitas, urbanitas, concinnitas, suavitas, εὐτραπελία,10 facetiae; <sunt> omnino laudandae et decorae, hominum conjunctioni conservandae aptissimae, his opposita sunt utrinque vitia. Ab una parte, servile scurrae ingenium, omnia ad voluptatem aliorum loquentis, et <103> assentantis, atque ad obscoenos aut illiberales descendentis jocos; ab alterâ, gravis, inconcinna, et agrestis rixantium asperitas, quae nullam iis, quibuscum vivitur, exhibet reverentiam, quaeque inani libertatis specie commendatur. Horum vitiorum incommoda non attinet dicere; quum sint et per se invenusta, et saepe pestifera{: omniumque una cautio est, ut cum mores nostri puri sint et emendati, eos quibuscum vivimus et vereri et diligere videamur}.

      De verecundia breviter monendum, eam ex ipso recti et honesti sensu acriore subnasci; et in junioribus spem dare ingenii foelicioris, ad omnem virtutem optime subornati. Ubi nimia tamen est in aetate matura, hominem ab officiis honestis capessendis saepe cohibet: ubi aut exigua est aut nulla, deest virtutis et honesti custos potentissimus.

      Qui haec omnia uberius explicata legere cupit, consulat Aristotelem, et Aristotelicos{*}. Hoc obiter monemus, quum tot verae virtuti utrinque immineant fata, summa opus esse cura, attentione, et disciplina; ut cohibeantur aut regantur hi animi motus perturbati; ut vigeat semper decori <104> et honesti sensus, et recta ratio; nobiliores etiam et tranquillae voluntatis affectiones, quae et suam cujusque, et humani generis communem spectant foelicitatem.

      Quumque parum humano genere prodesse possunt hi, qui non artem aliquam maturè didicerunt, in qua se exerceant; eligenda cuique est ars ingenio apta, aut vitae institutum licitum, et humano generi profuturum. Neque hoc munere eximendi sunt illi, quibus tantae suppetunt facultates, ut quaestus faciendi causa hoc non sit necessarium. Enimvero illorum praecipuè est, publicae consulere utilitati, juris legumque peritiam, aut politicam prudentiam comparare, aut eam rerum humanarum notitiam, quibus, vicinis omnibus, consilio, opibus, gratia, et

Скачать книгу