Скачать книгу

sensu acriore imbutum, atque voluptatum, dolorum, et utilitatum externarum despicientia confirmatum. Quaedam etiam decori species cernitur in eo corporis motu et statu, qui virtutum exhibet indicia: contrariae autem omnes sive animi sive corporis affectiones displicent, odioque dignae censentur.

      Quid, quod sensu quodam, a jam memorato quidem diverso, at non prorsus dissimili, comprobantur et animi et corporis vires habitusque, a virtutibus voluntariis omnino diversi. Quas homini dedit Deus vires, earum usum qui maxime est secundum naturam, vitaeque humanae utilissimum, nobis etiam natura commendavit. Unde et comprobantur studia cognitionis, atque artium elegantiorum; diligentia item et industria, et <69> in laboribus perferendis patientia. Hominem etiam magis decere videntur exercitationes illae, quae vel ingenium ostendunt acrius, et sublimius; vel corporis vires augent et confirmant. [Voluptatum, contra, humiliorum consectatio ardentior, animique aut corporis mollities, honestis laboriosisque officiis inutilis, quaeque eam produnt omnia, ea hominis praestantia parum digna, parumque decora.][: quae, contra, animi, corpisve mollitiem produnt, honestis, & laboris officiis inutilem, eae parum decorae.]

      2Virtus, voce laxius acceptâ, omnem notat in re quacunque vim, quae naturae sentientis foelicitati inservire potest: arctius accepto vocabulo, notat habitum aliquem vires animi perficientem: quo sensu[. Hoc modo] dividuntur virtutes in intellectuales, quae omnem in artibus et scientiis ingenuis animi culturam continent; et morales, quae κατ´ ἑξοχὴν virtutes vocantur, et voluntatem perficiunt; quae praecipùè sunt ethici fori. {Ethico tamen haud praetereundae virtutes intellectuales, non ideo solum, quod ex iis oriatur homine dignissima voluptas, cui animus assuetus, sensumque nactus sublimiorem, humiles et vitiosas spernet voluptates; quare <70> et scientiae ψυχῦς καθάρματα jure censeantur: verum etiam quod virtutibus voluntariis plurimum auxilii afferant. Ex altiore enim naturae totius mundique cognitione, elucebunt Dei conditoris virtutes, accendetur pietas, rerumque humanarum parabitur despicientia; quaeque virum bonum plurimum ornabit et perficiet, sive modestia, sive ταπεινοϕροσύνη, quae ex tenuitatis et imbecillitatis humanae conscientia oritur: neque sine multiplici rerum vulgarium peritia, rebus gerendis necessaria prudentia adesse poterit. Ad alias tamen disciplinas haec omnia pertinent. De toto genere monemus, haec “duo vitia” esse fugienda, “unum, ne incognita pro cognitis habeamus, iisque temere assentiamus.” Quocirca “ad res considerandas et tempus, et diligentia,” et animus praejudicatis opinionibus et perturbationibus vacuus est adhibendus. “Alterum” est “ne nimis magnum studium in res obscuras et difficiles, easdemque non necessarias,” conferamus.3

      Quod ad virtutes Ethicas et voluntarias attinet: earum alii alias tradiderunt divisiones.} Aristotelici hoc praecipue spectantes quod variis animi perturbationibus, sive passionibus immoderatis, a recto tramite abripiamur, quum interea hi omnes naturae impetus sive instinctus, provido Dei consilio, in aliquam vitae utilitatem insiti fuerint; virtutem <71> definiverunt “habitum deliberativum in mediocritate situm, secundum rectam rationem.”4 Ex hoc virtutis haud levi officio, quod ab extremis excessuum aut defectuum, animi motus, qui saepe solent esse immodici, cohibeat; in virtutibus explicandis percurrerunt varias passiones, earumque varios gradus, justo vehementiores, aut languidiores; medios monstrantes esse tutissimos et utilissimos, et maxime decoros; quos volunt esse virtutes. [Habitus autem qui eam conservant mediocritatem, celebrem apud antiquos partitionem persequentes,] [Has autem omnes, prout sunt internae animi affectiones] ad quatuor reducunt capita, quae cardinales appellantur virtutes; prudentiam, justitiam, temperantiam, et fortitudinem: ex quibus animi affectionibus praestantissimis, tanquam ex fontibus, manare voluerunt reliquas omnes virtutes.

      Fortitudinem dicunt virtutem animum contra omnes in officio obeundo labores et pericula obfirmantem;6 quaeque metus omnes aut vanos aut nimios reprimit; rerumque humanarum parit despicientiam, perspectâ earum natura; omnes scil. utilitates externas prae ipsa honestate, et laeta recti conscientia, cujus Deus testis erit et comprobator, sordere: nihilque hominem tantum timere aut fugere debere, quam vitia omnia, et animi depravati turpitudinem: quumque omnibus brevi sit moriendum, mortem, vel immaturam, cum honestate conjunctam, esse vitae inhonestae et ignominiosae longe anteponendam: unde et excelsus dicitur animus, et magnus, nulla re externa concutiendus.7

      {Hic animus magnus et excelsus in tribus praecipue cernitur, in honesti amore studioque eximio; in ea “rerum humanarum,” quam diximus, “despicientia”; atque “animi” ab omni “perturbatione”8 liberi tranquillitate. Fortitudinis igitur laudem neutiquam assequitur qui vitia, turpitudinem, aut justam non <73> metuit infamiam. Fortis est potius et prudentis, haec omnia studiosè declinare, pericula item qualiacunque quae nulla officii ratio subire suadet. Quoniam vero duplex est appetitus ἀλογός, ἐπιθυμία et θυμός: atque huic modum ponere volunt fortitudinem, illi Temperan-tiam;9 fortitudinis partes, praeter magnanimitatem, constantiam, tolerantiam, patientiam, recensent etiam lenitatem et clementiam, ita tamen ut reipub. causa adhibeatur severitas, et nemesis justa, vitia omnia et injurias expellens et coërcens.

      Fortitudini adversantur hinc timiditas, ignavia, earumque comes saevitia; illinc audacia et temeritas; quacum saepe conjuncta est superba “pertinacia” et ambitio, “sive nimia cupiditas principatus,”10 aequo civium juri contrariae.}

      Temperantiam <autem> describunt, virtutem quae humiliores omnes appetitus, corporis voluptatem consectantes, cohibet et regit; quibus nempe voluptatibus, tanquam esca, ad turpia plurima alliciuntur homines, honestaque officia deserere coguntur. Huic praecipue adjungunt decori et pulchri in dictis, factis, consiliisque, conservandi studium, cui maxime obstant humiliorum voluptatum illecebrae. {Temperantiae partes sunt Modestia, verecundia, castitas, frugalitas, ἐυτέλεια, sive animus tenui et simplici victu cultuque <74> contentus, atque in omni morum spurcitie coercenda severitas. Huic virtuti adversantur luxus, ingluvies, temulentia, impudentia, lascivia, obscoenitas, mollities, et delicatum in victu cultuque fastidium.} <Atque prout motus perturbatos, sive ὀρέξίν ἀλόγον, dividunt in ἐπιθυμίαν & θυμὸν; huic imperare & modum ponere volunt fortitudinem, illi temperantiam.>

      Omniúm vero virtutum principem, cui inserviunt caeterae, volunt justitiam; quae est “habitus animi, communi utilitate conservatâ, suam cuique tribuens dignitatem.”11 Hujus ambitu includunt omnes animi affectiones benignas, quibus amica conservari potest hominum consociatio; aut aliquid conferri in aliorum hominum utilitatem: quales sunt liberalitas, beneficientia, magnificentia, amicitia, bene merentium grata memoria, comitas, mansuetudo, {veritas, fides, hospitalitas,} patriae caritas, [pietasque omnis, praecipue erga Deum,] [Atque ipse in Deum pietas] qui civitatis antiquissimae et sanctissimae, cujus caeterae sunt partes, rector est et parens. Priorum trium virtutum natura, ex iis quae de summo diximus hominum bono,{*} et earum rerum quas appetimus comparatione, innotescet: justitiae natura, ex iis quae de vario hominum jure sunt dicenda.

Скачать книгу