ТОП просматриваемых книг сайта:
Consolatio Philosophae. Boethius
Читать онлайн.Название Consolatio Philosophae
Год выпуска 0
isbn 9783849653354
Автор произведения Boethius
Жанр Документальная литература
Издательство Bookwire
cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtionefuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. atqui et tu insitanobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegiolocum esse fas non erat. instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis pythagoricum illudἕπου θεοῷ . nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hancexcellentiam componebas ut consimilem deo faceres. praeterea penetral innocens domus,honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reuerendus ab omni noshuius criminis suspicione defendunt. sed -- o nefas! illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atquehoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. atuero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sedfortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit; quo fit utexistimatio bona prima omnium deserat infelices. qui nunc populi rumores, quam dissonaemultiplicesque sententiae, piget reminisci; hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunaesarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. et egoquidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus , existimatione foedatus ob beneficium suppliciumtuli. uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimumquemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos. itaque libet exclamare:
o stelliferi conditor orbis,
qui perpetuo nixus solio
rapido caelum turbine uersas
legemque pati sidera cogis,
5 ut nunc pleno lucida cornu
totis fratris obuia flammis
condat stellas luna minores,
nunc obscuro pallida cornu
Phoebo propior lumina perdat
10 et qui primae tempore noctis
agit algentes Hesperos ortus
solitas iterum mutet habenas
Phoebi pallens Lucifer ortu.
tu frondifluae frigore brumae
15 stringis lucem breuiore mora,
tu cum feruida uenerit aestas
agiles nocti diuidis horas.
tua uis uarium temperat annum,
ut quas Boreae spiritus aufert
20 reuehat mites Zephyrus frondes,
quaeque Arcturus semina uidit
Sirius altas urat segetes:
nihil antiqua lege solutum
linquit propriae stationis opus.
25 omnia certo fine gubernans
hominum solos respuis actus
merito rector cohibere modo.
nam cur tantas lubrica uersat
Fortuna uices? premit insontes
30 debita sceleri noxia poena,
at peruersi resident celso
mores solio sanctaque calcant
iniusta uice colla nocentes .
latet obscuris condita uirtus
35 clara tenebris iustusque tulit
crimen iniqui.
nil periuria, nil nocet ipsis
fraus mendaci compta colore.
sed cum libuit uiribus uti,
40 quos innumeri metuunt populi
summos gaudent subdere reges.
o iam miseras respice terras,
quisquis rerum foedera nectis!
operis tanti pars non uilis
45 homines quatimur fortunae salo.
rapidos, rector, comprime fluctus
et quo caelum regis immemsum
firma stabiles foedere terras.
haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui; sed quam id longinquum essetexsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sedaberrasti ac, si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquamcuiquam fas fuisset. si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondammultitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς , qui frequentia ciuium nondepulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. an ignoras illam tuaeciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundaremaluerit? nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur; atquisquis inhabitare eam uelle desierit pariter desinit etiam mereri. itaque non tam me loci huius quamtua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedemrequiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententiascollocaui. et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorumtibi pauca dixisti. de obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. de sceleribusfraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusquerecognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. denostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. postremus aduersumfortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musaesaeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. sed quoniam plurimus tibiaffectuum tumultus incubuit diuersumque