Скачать книгу

defensione fidei sustinere. Vestem venustam, que habet calumniam elacionis, portare fuit dedecus inter eos. Quidam ex eis cilicio, alii lorica pro camisia utebantur, ut quilibet cum propheta posset dicere: ego cum mihi molesti essent i. e. infideles, induebar cilicio. De saccis quoque lineis, quibus farina ipsis trans mare ducebatur, fiebant vestes linee hiis, qui induere voluerunt. Victus autem cibi et potus artus fuit nimis. Dabatur enim in pondere et mensura, ut vere possent dicere cum propheta: cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis et mensura. Completum fuit in eis, quod Dominus per Ysayam dicit: dabit tibi Dominus panem artum et aquam brevem. Cogebantur sepius familie sue, que in abstinencia fratrum consueta non potuit servicia debita complere, carnes dare ad vescendum, a quibus ipsi licito tempore leto animo et vultu hylari abstinebant. Potus et pulmentum fratrum et familie adeo fuit tenuis substancie, quod color et sapor admixti bladi vel leguminis vix poterat humanis sensibus comprehendi. Hec et alia multa majora, que longum esset scribere, pacienter perpessi sunt in casis et tuguriis suis. Sed quot pericula et angustias in exercitibus, cum in bello proficiscerentur contra infideles, paciebantur, novit ille, qui nihil ignorat. In eis completa fuerunt, que apostolus de sanctis martiribus scribens ad Hebreos ait: alii distenti sunt, alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et in montibus et speluncis et in cavernis terre. In his patet defectus, quem fratres quondam passi fuerunt, in quibus anima eorum inanis fuit et esuriens. Si volueris scire qualiter in habundancia saciata sit in edificiis, equis, armis, vestibus, cibo, potu et multiplicacione fratrum et suorum et aliis vite humane necessariis, aperi oculos tuos et vide; omnia ad oculum tibi patent. Confiteantur eciam Domino misericordie ejus et mirabilia ejus hominum, quia contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit. Ecce mirabilia forcia, quomodo per fratres predictos omnes gentes, que inhabitabant terram Prussie, quarum innumera multitudo inferius apparebit, exterminate sunt, et urbium et municionum suarum porte eree contrite sunt, et vectes ferrei sunt confracti: sicque dominus suscepit eos de via iniquitatis eorum et propter injusticias suas humiliati sunt. Confiteantur eciam domino misericordie ejus et mirablilia ejus filiis hominum, ut sacrificent sacrificium laudis. Attende, qualiter fratres ut Judas Machabeus loca sancta terre Prussie, que gentes prius per ydolatriam polluerunt, mundaverunt, et sacrificatur in eis quotidie deo sacrificium laudis et honoris. Accipe ergo, bone Jesu, sacrificium istud pro universo populo tuo et custodi partem tuam et sanctifica. Et ut David eciam instituunt sacerdotes, et augent quotidie cultum dei. Sic patet quam magna signa et forcia mirabilia fecit deus excelsus per dictos fratres in terra Prussie; quomodo et predicabuntur, inferius apparebit. Sed quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, querentes, que sua sunt, non que Jesu Cristi, habundabit iniquitas et multorum caritas refrigescet. Idcirco, benignissime Jesu, da eis spiritum consilii sanioris, ut non contristent spiritum, in quo signati sunt; innova signa et immuta mirabilia et erue ipsos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, ut confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omnipotencia sua et robur eorum conteratur, et scient, quia tu es deus solus et gloriosus super orbem terrarum.

      De modo agendi libri hujus

      Modus agendi in hoc libro erit iste. Primo describam, quo tempore et a quibus et quomodo incepit ordo domus Theutonice, secundo quando et quomodo fratres predicti intraverunt in terram Prussie, tercio de bellis et aliis, que gesta sunt in dicta terra, quorum pauca, que vidi, alia que audivi ab his, qui viderunt et interfuerunt, cetera, que relacione veridica intellexi. Quarto ponam in margine pontifices summos et imperatores, qui a tempore institucionis hujus ordinis regnaverunt, et notabilia quedam facta, que ipsorum temporibus acciderunt. Sed quia insufficientem me ad hoc negocium consummandum recognosco, maxime pro eo, quod hujusmodi factum pene jam a memoria hominum nunc vivencium sit elapsum, et sine deo nihil facere possum, ideo te deprecor, bone Jesu, in quo omnes thesauri sapiencie sunt reconditi, et revelas mysteria non solum futura, verum et presencia et preterita. Illumina spiritus tui gracia intellectum meum et da mihi os et sapienciam ad complendum breviter opus istud, ut, qui signa tua magna et mirabilia forcia in eo contenta audierint, in te sperent, te adorent, te glorificent et collaudent, quod tu, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, prestare digneris, qui vivis et regnas in secula seculorum. Amen.

      Incipit prima pars libri De origine ordinis domus Theutonice

      Prefacio ad institucionem domus theutonice

      Sapiencia sibi edificavit domum, excidit columpnas septem. Proverb. IX. Licet hec verba fuerint Salomonis, qui filium dei appellat sapienciam patris, juxta illud apostoli: ipsis autem vocatis Judeis atque Grecis predicamus Cristum dei virtutem et dei sapientiam: et in psalmo: omnia in sapiencia fecisti i. e. in filio, qui assumpta humana natura edificavit in morte sua sibi ad gloriam et honorem domum militantis ecclesie, et excidit columpnas septem i. e. septem sacramenta, quibus sustentatur; possunt tamen esse verba sancte matris ecclesie, que dominum papam Celestinum III vocat sapienciam, quia in terris dei filii vicem gerit secundum illud ecclesiastici: sapiencia doctrine secundum nomen ejus. Ad ipsum enim confluit ecclesia universalis audire et videre sue doctrine, ut regina Saba sapienciam Salomonis. Hic dominus papa Celestinus III edificavit i. e. instituit et confirmavit sibi et sancte ecclesie ad utilitatem domum, videlicet sacre religionis hospitalis sancte Marie Theutonicorum Jerosolimitani et excidit columpnas septem i. e. septem fratres commendatores seu preceptores provinciales scilicet Lyvonie, Prussie, Theutonie, Austrie, Apulie, Romanie et Armenie, quibus fratres dicti ordinis tanquam materialis domus innixa columpnis edificata sustentatur, ut sic magister generalis et capitulum sint fundamentum hujus domus, provinciales commendatores seu preceptores columpne, alii fratres superedificati. Et sic dominus papa assimilatur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram et potest dicere: ego confirmavi columpnas ejus. Sed quia scriptum est: spiritus est, qui vivificat, caro autem non prodest quidquam, ideo ponende sunt septem columpne alie spirituales in hac domo, quarum tres scilicet obediencia, paupertas, castitas disciplinam ordinent regularem, et quatuor alie videlicet contricio, confessio, satisfactio et caritas, que operit multitudinem peccatorum, omnem sancte observancie negligenciam in torpentibus zelo rectitudinis disciplinent. Hee sunt columpne spirituales excise manu sapiencie in domo hac sacre religionis, quam edificavit dominus papa, ita quod si pluvia avaricie descendat et flumina luxurie et venti superbie flent et irruant in illam, non possit cadere; fundata est enim supra firmam petram, petra autem est Cristus.

      1. De institucione ordinis domus theutonicorum

      In nomine domini amen. Anno incarnacionis ejusdem MCXC tempore illo, quando civitas Achonensis esset a Cristianis obsessa et divina favente gracia de manibus infidelium recuperata, fuerunt in exercitu cristianorum quidam devoti homines de Bremensi et Lubicensi civitatibus, qui tanquam viri misericordie oculis compassionum intendentes in diversos et intolerabiles defectus et incommoda infirmorum degencium in dicto exercitu, fundaverunt hospitale in tentorio suo facto de velo ejusdam navis, dicte cocka theutonice, ubi dictos infirmos colligentes, ipsis devote et humiliter serviebant et de bonis sibi a deo collatis caritative procurantes misericorditer pertractabant, attendentes, quod in persona cujuslibet infirmi vel pauperis susciperent ipsum Cristum, qui dicet hiis, qui a dextris erunt in judicio: esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus eram et cooperuistis me, infirmus eram et visitastis me etc; et cum dicent: ubi te vidimus talia pacientem, respondebit: amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ecce quomodo Cristus infirmos et debiles et despectos quosque fratres vocat; et bene, caro enim et frater noster est. Sed quia dicit apostolus: ego plantavi, Apollo rigavit, dominus autem incrementum dedit; ex quibus verbis liquide licet appareat, quod neque is qui plantat, neque is qui rigat, aliquid sit, sed qui incrementum dat, deus; tamen humana diligencia impensionis cure sollicitudinem debet impendere circa plantas, que adhuc novelle fructus uberes afferunt et uberiores suo tempore repromittunt. Unde cum dominus patriarcha Jerosolimitanus, Henricus rex Jerosolimitanus illustris, Nazarenus et Tyrensis et Cesariensis archiepiscopi et Bethlemitanus et Achonensis episcopi, magister hospiltalis sancti Johannis et magister domus templi et multi fratres ambarum domorum pluresque barones terre sancte scilicet Radulphus dominus Tiberiadis et dominus Hugo frater suus, et Raynaldus dominus Sidonis, et dominus Eymarus de Cesarea, et dominus Johannes de Hibelino et multi alii de regno Jerusalem, et de Alemania Conradus Maguntinensis

Скачать книгу